monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 12
Sagittae tuae acutae potentissime, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. In Hebraico, absque potentissime, reliqua similiter. Et hic versiculus tibi potissimum aptus est, quae iaculo Domini vulnerata, cum sponsa in Cantico canis Vulnerata caritate ego sum . Nec mirum, si sponsus tuus habeat plures sagittas, de quibus in centesimo decimo nono Psalmo dicitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis; cum Patris ipse sit iaculum, et loquatur in Isaia: Posuit me quasi sagittam electam, in pharetra sua abscondit me . His sagittis et Cleophas in itinere cum altero vulneratus aiebat, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Et in alio loco legimus: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum . His sagittis totus orbis vulneratus et captus est. Paulus sagitta fuit Domini, qui postquam ab Ierosolymis usque ad Illyricum missus arcu Domini, huc illucque volitavit, ad Hispanias ire festinat: ut velox sagitta sub pedibus Domini sui, orientem occidentemque prosternat. Et quia plures sunt potentissimi regis inimici, qui vulnerati fuerant ignitis sagittis diaboli, et quasi cervus spiculo percussi in iecore; sagittae Domini mittuntur ignitae cum carbonibus desolatoriis, ut quidquid vitii in corde inimicorum regis fuerit, excoquant, et salutari igne ignem eiiciant perditorem.